monumenta.ch > Tertullianus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 11, 4
Nihil Saturnum et Saturniam gentem exspectabat. Vani erunt homines, nisi certi sint, a primordio et pluvias de coelo ruisse , et sidera radiasse, et lumina floruisse, et tonitrua mugisse et ipsum Iovem, quae in manu eius ponitis, fulmina timuisse ; item omnem frugem ante Liberum et Cererem et Minervam, imo ante ullum aliquem principem hominem de terra exuberasse, quia nihil continendo et sustinendo homini prospectum post hominem potuit inferri.